monumenta.ch > Cassiodorus > 32 > CONSTANTIUS ET CONSTANS XXXV. > ANTONINUS COMMODUS XV. > sectio > 6 > 9 > 21 > 126 > 20 > 3 > 8 > 26 > Sapientia, 11 > 5 > 146
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLV <<<     >>> in Psalmum CXLVII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLVI

1 Alleluia.
2 Verba tituli sui subsequens textus exponit, ut peregrina locutione non egeat, quem declaratio proprii sermonis explanat; lege enim initium psalmi, et exposuisti titulum. Alleluia siquidem significat Laudate Dominum; quod sibi utrumque sic consona voce respondet, ut titulum initium putes esse psalmi; initium vero psalmi titulum rationabiliter arbitreris. Quapropter confidenter atque hilares ingrediamur hunc psalmum, cuius notitiam salutarem in ipsis quoque foribus absolute cognoscimus.
3 Divisio psalmi.
4 Primo modo hortatur propheta populum devotum laudare Dominum, qui humiles erigit, et superborum colla concidit. Secundo alacriter Domino dicit esse psallendum, qui supplicantibus beneficia profutura concedit, quoniam qui de suis viribus praesumunt, ei placere non possunt.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro iucunda sit laudatio. Omnis opera humana mercedem sibi postulat debere retribui, ut quod laboriose peragimus, spe propositi muneris consolemur. In laudationibus vero Domini actus ipse habet praemium suum, quando ipsa erit retributio quae nunc est exercitatio. Nam cum bonum sit Dominum praedicare, inde unusquisque noscitur promissa dona recipere. Recipit plane, quando in illa angelica societate singulare fit munus sanctorum perpetuum Domini subire praeconium. Laudemus ergo devotione qua possumus, et hic illa beata dona meditemur. Quid enim felicius quam modo exercere, quod te speras in futura beatitudine posse peragere? Psalmus autem est, ut a maioribus traditur, organum musicum, sicut cithara, pandurium, aliaque quae vocibus nostris dulcissima modulatione respondent; quod saepe diximus ad actus nostros probatissimos pertinere. Quapropter laudationem Domini et psalterium in unam praecipit venire concordiam, ut sicut lingua Divinitatis praeconia dicimus, ita eum bonorum actuum operatione laudemus. Sequitur, Deo nostro iucunda sit laudatio. Divinitati quippe est iucunda laudatio, quando actus nostri a sanctorum verborum qualitate non discrepant. Nam quale est ut psalmus castitatem dicat, et cantor ab obscenitate se non subtrahat? Si humilitatem praedicet, et narrator eius superbiae flatibus intumescat? Quapropter non potest a Domino bene percipi, quod contraria inter se noscitur adversitate luctari. Tunc est enim Domino iucunda laudatio, quando in unam societatem vox et vita convenerint.
7 (Vers. 2.) Aedificans Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans. Per hunc et duos versus alios qui sequuntur ex mirabilibus factisque gloriosis Dominus iure laudatur. Nam cum dicit: Aedificans Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Qui numerat multitudinem stellarum, et omnes nomine suo vocat, de factis utique suis mirabilis approbatur. Ostenditur autem in primo versu discrepantia Dominum non amare, quando eum constat dispersa colligere. Nam quemadmodum in nobis patiatur alios esse actus, aliam cantilenam, qui totius mundi populos in sanctam colligit unitatem? Sic enim de vivis lapidibus aedificat Dominus civitatem Ierusalem, quando dispersiones Israel congregat, quae in toto mundo habitare noscuntur, sicut in Evangelio dictum est: Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabit [ed., congregabunt] electos a quatuor angulis terrae [Matth. XXIV, 31].
8 (Vers. 3.) Qui sanat contritos corde, qui alligat contritiones eorum. Mirabile genus curationis edicitur, ut si restaurari volumus, nosmetipsos vivacissime conteramus. Sed ista contritio ad redintegrationem pertinet, ad soliditatem deducit; et quod supra omne bonum est, illum medicum introducit, qui aeternam tribuit sospitatem. Sequitur, qui alligat contritiones eorum. Metaphora ab artificibus medendi, qui ossa fracta atque contrita quando solidare cupiunt, linteorum illigatione constringunt, ut in soliditatem pristinam ad locum suum redeuntia membra coalescant. Sic coelestis medicus poenitentium corda gravi afflictione contrita, quasi quadam fascia pietatis suae superducta constringit atque consolidat, et ad firmissimam spem sanitatis adducit, sicut et in quinquagesimo psalmo dictum est: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit [Psal. L, 19]. Nam et ille publicanus qui pectus suum assidua percussione tundebat [Luc. XVIII, 13], ipsam in se contritionem probatus est effecisse, quam reo pectori non desinebat ingerere.
9 (Vers. 4.) Qui numerat multitudinem stellarum, et omnes nomine suo vocat. Sed quamvis et istud ad litteram Domini potentiam videatur ostendere, ut nobis innumerabiles stellas Divinitati dicat esse numerabiles, earumque nomina propriis vocabulis nuncupari, quoniam illi omnia comprehensibilia sunt, cui arena maris, et guttae pluviarum, et capilli hominum dinumerati esse noscuntur: nam cum dicit, nomine suo, astrologos arguit, qui eas vocant nominibus alienis, ut Veneris, Mercurii, Iovis, Martis, Saturni, et his similia; illud tamen aptius est, ut ea magis intelligere debeamus. Superius enim dixerat: Contritos corde esse salvandos, quos iam post indulgentiae medicinam stellas debemus accipere. Lucent enim velut astra in nocte huius saeculi, qui meruerunt in sanctorum numero congregari. Sed quamvis multos hic continere videatur Ecclesia, illi tamen a Domino numerantur, qui regni eius participatione gaudebunt. Nam stellas, sanctos viros nos posse intelligere Genesis locus ille testatur, qui ait: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli [Gen. XXII, 17]. Et Salomon dicit: Iusti autem fulgebunt sicut stellae coeli [Sap. III, 7]. Scimus autem a Domino nomina vocari posse sanctorum, quando eos in coelo legimus esse conscriptos, sicut in Evangelio dicit: Nolite gloriari quia daemonia subiecta sunt vobis; gaudete autem et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelis [Luc. X, 20].
10 (Vers. 5.) Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus! In hoc et sequenti versu a magnitudine, Domini laus decora cantatur. Dicendo enim, Magnus Dominus et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus. Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram, magnitudo eius absolute declaratur. Nam cum superius propheta per diversas partes laudis excurreret, admiratione completus exclamat: Magnus Dominus noster! utique cuius nec facta numerari, nec laus praevalet apprehendi: congregans dispersiones Israel, sanans contritos corde, numerans multitudinem beatorum, et omnes nomine suo vocans. Quis enim possit comprehendere quanta sit de cunctis collecta laudatio, cum sit in unaquaque re mirabilis magnitudo? Dicendo enim, noster, culturas dementissimae paganitatis excludit. Virtus autem magna, quia singularis, quia omnipotens, quia rerum omnium gubernator et conditor est. Sequitur, et sapientiae eius non est numerus. Hic numerum pro fine debemus accipere, quia omnia calculus quae sunt numerat et definit. Sapientia vero Dei quemadmodum potest habere numerum, quae auctor calculi esse cognoscitur? Nam si numerari posset, iam videretur esse sub numero. Quod si nec ipse numerus totus a nobis potest sciri, quomodo, qua ratione praevalet divina sapientia comprehendi? Creaturis enim suis incomparabiliter potior est Creator, et ideo veraciter dictum est: Sapientiae eius non est numerus. Nam de his quae creavit, Sapiens dicit: Omnia in mensura, numero et pondere Deum fecisse [Sap. XI, 21].
11 (Vers. 6.) Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. Mansueti sunt quos superius dixit tribulatione contritos et afflictionis consuetudine patientes. Et intuere quam pulcherrima sit facta diversitas. Mansueti suscipiuntur in coelum, superbi deiiciuntur in terram, ut per mutationem vicariam unde humilis levatus est, ibi superbus corruat, et unde Satanas elatus cecidit, fidelis homo sublevatus ascendat.
12 (Vers. 7.) Incipite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara. Venit ad modum secundum, ubi hortatur haerentes, impellit dubios, increpat negligentes. Incipite enim illis dicitur qui adhuc tacere noscuntur. Domino in confessione, subaudiendum est, cantate. Sed ista confessio laudem monet, et probitatis actionem hortatur. Cithara enim significat virtutes morales consona operatione praecinentes, quae tunc veram citharam reddunt, quando se foederata societate coniungunt. Nam sicut integra lyra dici non potest cui aliqua chorda subtrahitur, sic ne vir sanctus perfectus aestimatur, cui virtus ulla minuitur.
13 Vers. 8. Qui operit coelum nubibus, et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. In hoc et sequenti versu denuo Domini opera memorantur. Dicit enim: Qui operit coelum nubibus, et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Quid enim potentius quam Creatorem creaturis suis competenti modulo subvenire? Frequenter autem Scriptura divina hanc speciem definitionis amplectitur, ut per id quod Dominus operatur, virtus eius potestasque monstretur. Quod nunc per istum et alium versum consequenter efficitur. Nam cum superius posuisset: Incipite Domino in confessione, nunc cui Domino sit confitendum evidenter ostendit. Sed quamvis ista et ad litteram bene videantur intelligi, melius tamen si allegorice dicta sentimus. Coelum hic sanctam prophetiam congruenter advertimus; hanc divina provisione similis nubibus tegit obscuritas, ut sensus nostros incitet ad quaerendum, dum gratius accipitur, ad quod fatigato desiderio pervenitur. Sequitur quid nubes istae parturiant, scilicet ut copiam videantur praestare pluviarum, hoc est divinae praedicationis fontes irriguos. Sed cui terrae haec pluvia paratur, utique sitienti. Ille enim verbum Domini efficaciter suscipit, qui se ad audiendum superno munere desideranter obtulerit. Nec vacat quod dixit, parat, quia nisi ille eam praeparaverit, nullus ad ipsam potest suis meritis pervenire. Sequitur, Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. Hoc quoque spiritualiter accipiendum est. Montes significant viros sanctos, in quibus Dominus fenum herbamque producit, unde simpliciores in Ecclesia catholica tanquam simplicia iumenta pascantur. Fenum pertinet ad praedicationes robustas, herba ad monita molliora. Fenum siquidem fuit, quando dixit Apostolus: Volo omnes homines esse sicut meipsum [I Cor. VII, 7]. Herba: Qui se non continet, nubat (Ibidem, 9). Et iterum, Volo adolescentulas viduas nubere [I Tim. V, 14]. Et rursus, Lac vobis potum dedi, non escam [I Cor. III, 2]. Ista enim minora praecepta herbis merito comparantur. Nam quod dicit, servituti hominum, significat usui humano deputata. Unde absolute cognoscitur, superiora quae dicta sunt, ad homines esse referenda.
14 (Vers. 9.) Qui dat iumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Iumenta ecclesiasticos significant greges, qui competenti refectione pascuntur, alii lacte, alii cibo solido, prout dispensatori visum fuerit, qui solus novit quae sunt profutura praestare. Corvi sunt irreligiosi viri, qui peccatorum nigredine inseparabiliter vestiuntur, nec aliquo splendore conversionis elucescunt. Pulli vero corvorum (ut physiologi volunt) coelesti rore vescuntur, et adhuc paternas escas, id est cadaverum fetores beneficio aetatis ignorant. Quapropter paganorum filiis atque perversorum dat escam, quia paternam vitam innocentiae munere non sequuntur. Et vide quid addidit, invocantibus eum: quoniam soli ipsi eum invocant qui regulas Scripturarum nulla haeretica pravitate subvertunt. Hoc nisi ad homines referas, invocare Dominum, quemadmodum potest pullis convenire corvorum?
15 (Vers. 10.) Non in viribus equi voluntatem habebit, nec in tabernaculis viri beneplacitum est ei. Postquam narravit illa quae fecit Dominus, nunc dicit quae ei possunt omnimodis displicere. Equus ad superbiam plerumque ponitur indicandam; nam et ipsum animal cervice praesumens, frenis semper incumbit, et ad cursus rapidos spumosa concertatione festinat. Huic superbus homo atque praetumidus comparatur, cui Divinitas non potest esse placabilis, quia mansuetos eligit et devotos, sicut et alius psalmus dicit: Fallax equus ad salutem [Psal. XXXII, 17]. Et alibi: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur [Psal. XIX, 8]. Tabernacula virorum infidelium sunt conventicula dementium paganorum, quae se in culturas pessimas semper extendunt. Respice vim verborum, quia virorum dixit tabernacula, non divina, id est praesumptiones illicitas, quas sibi audaces homines propria voluntate constituunt. Vir enim et in malo ponitur, sicut est illud: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus [Psal. V, 7].
16 (Vers. 11.) Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius. Superius dixit qui ei poterant displicere, nunc dicit quales sint illi qui placent. Amat itaque eos Dominus qui eum formidant, sed non timore degeneri. Multi enim timent; sed quia desperant de misericordia eius, minime diliguntur: sicut Iudas, qui post timorem culpae recognitae, non supplicandum, sed desperandum potius aestimavit. Ille enim timor Deo probatur acceptus, qui cum amore maximo et pia praesumptione coniungitur. Timeat ergo unusquisque ne peccet, amet ut supplicet. Nam si rogaturus non est, hoc facit et ille qui non timet.
17 Conclusio psalmi.
18 Et hunc quoque psalmum ad finem saeculi pertinere non dubium est, quando dispersiones Israel in unum populum congregantur, ut fiat unus grex et pastor unus [Ioan. XI, 16]. O beatum tempus, quando lapides illi vivi pretiosiores omnibus margaritis in coelestem fabricam et aeternam beatitudinem colliguntur! Tunc unicuique sanctorum erit dulcissimus labor suus, quibus pariet luctus consolationem, persecutio aeternam requiem, paupertas pia dabit regna coelestia, et quidquid hic graviter pertulerunt, ibi se talia sustinuisse gaudebunt. Dona, Domine, hic patientiam malorum, ut illic facias nobis gaudium esse perpetuum.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLV <<<     >>> in Psalmum CXLVII
monumenta.ch > Cassiodorus > 32 > CONSTANTIUS ET CONSTANS XXXV. > ANTONINUS COMMODUS XV. > sectio > 6 > 9 > 21 > 126 > 20 > 3 > 8 > 26 > Sapientia, 11 > 5 > 146